Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 11 из 60

Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias; una per Pampilonam, per quam ipse supradictusmagnus rex perrexit usque Caesaraugustam. Ibique venientes de partibus Burgundiae et Austriae vel Baioariae seu Provinciae et Septimaniae et pars Langobardorum; et coniungentes se ad supradictam civitatem ex utraque parte exercitus. Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.

Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt; et nunciatum est hoc domno regi Carolo ad Autosiodorum civitatem. Tunc praedictus domnus rex mittens scaram Franciscam, ut sub velocitate festinaret ad resistendos supradictos Saxones: sed illi rebelles ad Renum usque Diuciam pervenerunt, tunc praedantes secus Renum et multas malicias facientes, ecclesias Dei incendentes in sanctemonialibus, et quod fastidium generat enumerandi. Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae; et scarae Francorum non occurrerunt obviam eis, sed vestigium eorum observantes consecuti sunt eos super fluvium, cuius vocabulum est Adarna in loco, qui dicitur Lihesi. Ibi pugna incepta et valde bene finita, auxiliante Domino Franci victores extiterunt; et multitudo Saxonum ibi occisi sunt et fugientes cum magno contumelio reversi sunt Saxoniam.

Et celebravit supradictus clementissimus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

779.



DCCLXXVIIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Niustriae et pervenit usque in villa, quae dicitur Conpendio, et tunc iterum revertendo partibus Austriae, obtulit se Hildebrandus dux Spolitinus cum multa munera in praesentiam supradicti magni regis in villa, quae vocatur Virciniacum.

Et fuit sinodus in villa nuncupantem Duria, et iter peractus est partibus Saxoniae. Ad Lippeham transitur Renus fluvius, et Saxones voluerunt resistere in loco, qui dicitur Bohholz; auxiliante Domino non praevaluerunt, sed abinde fugientes reliquerunt omnes firmitates eorum. Et Francis aperta est via, et introeuntes in Westfalaos et conquisierunt eos omnes; reliqui, qui ultra Wisora fuerunt, cum se iunxisset domnus Carolus rex ad locum, qui dicitur Medofulli, ibi dederunt obsides et deinde sacramenta firmantes. Et tunc reversus est suprascriptus gloriosus rex in Francia.

|< Пред. 9 10 11 12 13 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]