Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 3 из 60

Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat; et insuper Ravennam cum Pentapolim et omni Exarcatu conquisivit et sancto Petro tradidit.

Et dum reversus est Pippinus rex, cupiebat supradictus Haistulfus nefandus rex mentiri, quae antea pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta inrumpere. Quodam die venationem fecit et percussus est Dei iudicio, vitam finivit. Et quomodo et qualiter missus est Desiderius rex in regno, postea dicamus.

757.



DCCLVII. Misit Constantinus imperator regi Pippino cum aliis donis organum, qui in Franciam usque pervenit. Et rex Pippinus tenuit placitum suum in Compendio cum Francis; ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet. Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat; sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis.

758.



DCCLVIII. Pippinus rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per virtutem introivit in loco, qui dicitur Sitnia, et multae strages factae sunt in populo Saxonum; et tunc polliciti sunt contra Pippinum omnes voluntates eius faciendum et honores in placito suo praesentandum usque in equos CCC per singulos annos. Et inmutavit se numerus annorum in

759.



DCCLVIIII. Natus est Pippino regi filius, cui supradictus rex nomen suum inposuit, ut Pippinus vocaretur sicut et pater eius; qui vixit annos duos et in tertio defunctus est.

Eodem anno celebravit natalem Domini in Longlare et pascha in Iopila. Et mutavit se numerus annorum in

760.



DCCLX. Tunc Pippinus rex, cernens Waifarium ducem Aquitaniorum minime consentire iustitias ecclesiarum partibus, quae erant in Francia, consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supradictas iustitias quaerendo in Aquitania.

Et pervenit usque in locum, qui dicitur Tedoad. Et cum haec vidisset Waifarius, misit missos suos, Otbertum et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis.

Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in

761.



DCCLXI.

|< Пред. 1 2 3 4 5 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]