Страница:
30 из 60
Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis. Quae omnia Aquis palatio ad imperatorem delata sunt.
Imperator legatum et monachos per aliquantum tempus secum retinens in Italiam direxit atque ibi eos tempus navigationis expectare iussit.
Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui cum classe misit in Corsicam, ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet. Qui iuxta consuetudinem suam de Hispania egressi primo Sardiniam adpulsi sunt ibique cum Sardis proelio commisso et multis suorum amissis – nam tria milia ibi cecidisse perhibentur – in Corsicam recto cursu pervenerunt. Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis. Adeo illo anno in omnibus locis adversa fortuna fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sint, eo quod anno superiore contra omnem iustitiam de Patalaria insula sexaginta monachos asportatos in Hispania vendiderunt; quorum aliqui per liberalitatem imperatoris iterum in sua loca reversi sunt.
Niceta patricius, qui cum classe Constantinopolitana sedebat in Venetia, pace facta cum Pippino rege et indutiis usque ad mensem Augustum constitutis statione soluta Constantinopolim regressus est.
Hoc anno imperator pascha Aquis celebravit nec non et natalem Domini. Et mutatus est annorum numerus in
*808.
DCCCVIII. Hiemps mollissima ac pestilens fuit in illo tempore; vereque inchoante imperator Noviomagum profectus transacto ibi quadragesimali ieiunio, celebrato etiam sancto pascha iterum Aquas regressus est.
Et quia nuntiabatur Godofridum regem Danorum in Abodritos cum exercitu traiecisse, Carlum filium suum ad Albiam cum valida Francorum et Saxonum manu misit, iubens vesano regi resistere, si Saxoniae terminos adgredi temptaret. Sed ille stativis per aliquot dies in litore habitis, expugnatis etiam et manu captis aliquot Sclavorum castellis cum magno copiarum suarum detrimento reversus est. Nam licet Drasconem ducem Abodritorum popularium fidei diffidentem loco pepulisset, Godelaibum alium ducem dolo captum patibulo suspendisset, Abodritorum duas partes sibi vectigales fecisset, optimos tamen militum suorum et manu promptissimos amisit et cum eis filium fratris sui nomine Reginoldum, qui in obpugnatione cuiusdam oppidi cum plurimis Danorum primoribus interfectus est.
|< Пред. 28 29 30 31 32 След. >|