Страница:
36 из 60
In eo proelio XDCCCCXL viri cecidisse narrantur.
Niciforus imperator post multas et insignes victorias in Moesia provincia commisso cum Bulgaris proelio moritur; et Michahel gener eius imperator factus legatos domni imperatoris Karoli, qui ad Niciforum missi fuerunt, in Constantinopoli suscepit et absolvit. Cum quibus et suos legatos direxit, Michahelem scilicet episcopum et Arsafium atque Theognostum protospatharios, et per eos pacem a Niciforo inceptam confirmavit. Nam Aquisgrani, ubi ad imperatorem venerunt, scriptum pacti ab eo in ecclesia suscipientes more suo, id est Greca lingua, laudes ei dixerunt, imperatorem eum et basileum appellantes. Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
Quibus dimissis imperator generali conventu Aquis sollemniter habito Bernhardum filium Pippini, nepotem suum, in Italiam misit; et propter famam classis, quae et de Africa et de Hispania ad vastandam Italiam ventura dicebatur, Walanem filium Bernhardi patruelis sui cum illo esse iussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris adferret. Haec classis partim in Corsicam partim in Sardiniam venit; et ea quidem pars, quae ad Sardiniam est delata, pene tota deleta est.
Classis etiam Nordmannorum Hiberniam Scottorum insulam adgressa commissoque cum Scottis proelio parte non modica Nordmannorum interfecta turpiter fugiendo domum reversa est.
Pax cum Abulaz rege Sarracenorum facta; item cum duce Beneventanorum Grimoaldo, et tributi nomine XXV milia solidorum auri a Beneventa*nis soluta.
Expeditio facta ad Wilzos, et ab eis obsides accepti.
Harioldus et Reginfridus reges Danorum missa ad imperatorem legatione pacem petunt et fratrem suum Hemmingum sibi remitti rogant. Hoc anno Id. Mai. post meridiem solis eclypsis fuit.
813.
DCCCXIII. Imperator Aquisgrani hiemavit et incipiente verni temperie Amalharium Treverensem episcopum et Petrum abbatem monasterii Nonantulas propter pacem cum Michahele imperatore confirmandam Constantinopolim misit.
Ac deinde habito generali conventu, evocatum ad se apud Aquasgrani filium suum Hludowicum Aquitaniae regem, coronam illi inposuit et imperialis nominis sibi consortem fecit; Bernhardumque nepotem suum, filium Pippini filii sui, Italiae praefecit et regem appellari iussit. Concilia quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum Arelati congregatum est; et constitutionum, quae in singulis factae sunt, collatio coram imperatore in illo conventu habita.
|< Пред. 34 35 36 37 38 След. >|