Страница:
46 из 60
In Italicomari octo naves negotiatorum de Sardinia ad Italiam revertentium a piratis captae ac dimersae sunt: de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt; ubi tamen ab eis propter custodum incuriam aliquot casae viles incensae et parvus pecoris numerus abactus est. In ostio Sequanae similia temptantes resistentibus sibi litoris custodibus, quinque suorum interfectis inritae recesserunt. Tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus vico quodam, qui vocatur Buyn, ad integrum depopulato cum ingenti praeda ad propria reversae sunt.
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt. Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri. Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant. Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat. In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur. Luna defecit VIII. Kal. Decembr. hora noctis secunda.
Imperator post peractum Carisiaci conventum autumnalemque venationem ex more completam Aquasgrani reversus est.
821.
DCCCXXI. Conventus mense Febr. Aquis habitus et in eo de bello Liudewitico tractatum ac tres exercitus ordinati, qui futura aestate perfidorum agros per vices vastarent. Simili modo de marca Hispana constitutum et hoc illius limitis praefectis imperatum est. Iterumque conventus mense Maio Noviomagi habendus condictus est comitesque, qui illuc venirent, deputati.
Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit; ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam inter filios suos regni partitionem recensuit ac iuramentis optimatum, qui tunc adesse potuerant, confirmavit. Susceptisque ibidem
Paschalis Romani pontificis legatis, Petro videlicet Centumcellensi episcopo et Leone nomenclatore, eisdemque celeriter absolutis, comitibus etiam, qui aderant, ad expeditionem Pannonicam destinatis ipse paululum ibi remoratus Aquasgrani reversus est. Et post paucos dies per Arduennam iter faciens Treveros ac Mettis venit; indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit.
|< Пред. 44 45 46 47 48 След. >|