Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 49 из 60



Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.

Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt. Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.

Peracto conventu, quod Attiniaci habebatur, domnus imperator venandi gratia Arduennam petiit; Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur. Pippinum autem in Aquitaniam ire praecepit, quem tamen prius filiam Theotberti comitis Matricensis in coniugium fecit accipere et post nuptias celebratas ad occiduas partes proficisci. Ipse vero peracta autumnali venatione trans Rhenum ad hiemandum in loco, qui Franconofurd appellatur, profectus est.

Ibique generali conventu congregato necessaria quaeque ad utilitatem orientalium partium regni sui pertinentia more solemni cum optimatibus, quos ad hoc evocare iusserat, tractare curavit. In quo conventu omnium orientalium Sclavorum, id est Abodritorum, Soraborum, Wilzorum, Beheimorum, Marvanorum, Praedenecentorum, et in Pannonia residentium Abarum legationes cum muneribus ad se directas audivit.

Fuerunt in eodem conventu et legationes de Nordmannia, tam de parte Harioldi quam filiorum Godofridi; quibus omnibus auditis ac dimissis ipse in eodem loco constructis ad hoc opere novo aedificiis, sicut dispositum habuerat, hiemavit.

823.



DCCCXXIII. Mense Maio conventus in eodem loco habitus, in quo non universi Franciae primores, sed de orientali Francia atque Saxonia, Baioaria, Alamannia atque Alamanniae contermina Burgundia et regionibus Rheno adiacentibus adesse iussi sunt. In quo inter caeteras barbarorum legationes, quae vel iussae vel sua sponte venerunt, duo fratres, reges videlicet Wilzorum, controversiam inter se de regno habentes ad praesentiam imperatoris venerunt, quorum nomina sunt Milegastus et Cealadragus. Erant idem filii Liubi regis Wilzorum; qui licet cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen, propter quod maior natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat.

|< Пред. 47 48 49 50 51 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]