Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 53 из 60

Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quaeadhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit. Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit. Consumptisque in hac expeditione XL vel eo amplius diebus, acceptis, quos perfido Brittonum populo imperaverat, obsidibus Ratumagum civitatem, ubi coniugem se operiri iusserat, ad XV. Kal. Decembr. reversus est.

Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam. Sed legati imperatoris litteras et munera deferentes, pacis confirmandae causa se missos esse dicentes pro Fortunato nihil locuti sunt; inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt. Quos cum legatione eorum audita ac responso reddito absolveret, Romam, ut se velle dicebant, ducere iussit; Fortunatum etiam de causa fugae ipsius percontatus ad examinandum eum Romano pontifici direxit. Ipse Aquasgrani, ubi hiemare statuerat, profectus est.

Quo cum venisset et ibi natalem Domini celebrasset, allatum est ei, quod legati regis Bulgarorum essent in Baioaria; quibus obviam mittens ipsos quidem usque ad tempus congruum ibidem fecit operiri. Caeterum legatos Abodri*torum, qui vulgo Praedenecenti vocantur et contermini Bulgaris Daciam Danubio adiacentem incolunt, qui et ipsi adventare nuntiabantur, ilico venire permisit. Qui cum de Bulgarorum iniqua infestatione quererentur et contra eos auxilium sibi ferri deposcerent, domum ire atque iterum ad tempus Bulgarorum legatis constitutum redire iussi sunt.

Suppone apud Spoletium, sicut dictum erat, defuncto eundem ducatum Adalhardus comes palatii, qui iunior vocabatur, accepit. Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit. Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto decubuit et paucis interpositis diebus vitam finivit.

Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae; et Aeblus quidem Cordubam missus, Asinarius vero misericordia eorum, qui eum ceperant, quasi qui consanguineus eorum esset, domum redire permissus est.

|< Пред. 51 52 53 54 55 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]