Страница:
14 из 60
Et iter peragens iamdictus domnus Wisoram fluvium transiit, ad Albiam fluvium usque pervenit; et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.
Et in eodem anno obiit bonae memoriae domna Berta regina IIII. Id. Iul. Et cum Wormatiam pervenisset domnus rex Carolus, sociavit sibi in matrimonium domna Fastradane regina.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
784.
DCCLXXXIIII. Et tunc rebellati sunt iterum Saxones solito more et cum eis pars aliqua Frisonum.
Tunc deinde domnus Carolus rex iter peragens Renum transiit ad Lippiaham et ingressus est Saxoniam circuiendo et vastando, usque quod pervenit ad Huculvi. Ibi consilio inito, eo quod nimium inundationes aquarum fuissent, ut per Toringiam de orientale parte introisset super Ostfalaos et filium suum domnum Carolum dimisisset una cum scara contra Westfalaos; quod et ita factum est. Domnus rex Carolus perrexit per Toringiam usque ad fluvium Albiam et inde ad Stagnfurd et inde ad Scahiningi; ibique conventionem factam reversus est in Franciam supradictus gloriosus rex.
Westfalai vero voluerunt se congregare ad Lippiam. Quo audito a supradicto filio domni Caroli regis, obviam eis accessit una cum scara, quae cum eo dimissa fuit, in pago, qui dicitur Dragini, et inierunt bellum. Auxiliante Domino domnus Carolus, filius magni regis Caroli, victor extitit una cum Francis, multis Saxonibus interfectis; volente Deo inlesus remeavit ad genitorem suum in Wormatiam civitatem. Ibique inito consilio cum Francis, ut iterum hieme tempore iter fecisset supradictus domnus rex in Saxoniam; quod ita et factum est. Et celebravit natalem Domini iuxta Skidrioburg in pago Waizzagawi super fluvium Ambra in villa Liuhidi. Et inmutavit se numerus annorum in
785.
DCCLXXXV. Tunc domnus rex Carolus supradictum dictum iter peragens usque ad Rimee pervenit super fluvium Wisora, ubi confluit Waharna. Et propter nimiam inundationes aquarum inde reversus est Eresburgum; uxorem suam domnam Fastradanem reginam una cum filiis et filiabus suis ad se venire iussit. Ibi tota hieme residens et ibi pascha iam fatus excellentissimus rex celebravit. Et dum ibi resideret, multotiens scaras misit et per semetipsum iter peregit; Saxones, qui rebelles fuerunt, depraedavit et castra cepit et loca eorum munita intervenit et vias mundavit, ut dum tempus congruum venisset. Sinodum vero publicum tenuit ad Paderbrunnen; et inde iter peragens vias apertas nemini contradicente per totam Saxoniam, quocumque voluit.
|< Пред. 12 13 14 15 16 След. >|