Страница:
2 из 60
Et Zacharias papa mandavit Pippino, ut melius esset illum regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum, qui sine regali potestate manebat; ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri.
750.
DCCL. Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate. Hildericus vero, qui false rex vocabatur, tonsoratus est et in monasterium missus.
753.
DCCLIII. Pippinus rex in Saxonia iter fecit, et Hildegarius episcopus occisus est a Saxonibus in castro, quod dicitur Iuberg; et tamen Pippinus rex victor extitit et pervenit usque ad locum, qui dicitur Rimie. Et dum reversus est de ipso itinere, nuntiatum est ei, quod Grifo, qui in Wasconiam fugitus est, germanus eius, occisus fuisset.
Eodemque anno Stephanus papa venit in Franciam, adiutorium et solatium quaerendo pro iustitiis sancti Petri; similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam.
754.
DCCLIIII. Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem et cum eo inunxit duos filios eius, domnum Carolum et Carlomannum, in regibus. Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
755.
DCCLV. Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando clusas Langobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit. Et inierunt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo intercedente Pippinus rex cum Francis victor extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est ad sanctam sedem per missos domni regis Pippini, Folradum et reliquis, qui cum eo erant. Incluso vero Haistulfo rege in Papia civitate, iustitiam sancti Petri pollicitus est faciendi; unde rex Pippinus obsides XL receptos et cum sacramenta firmata *reversus est in Franciam.
Carlomannus autem monachus Vienna civitate remansit una cum Bertradane reginae infirmus, languebat dies multos et obiit in pace.
756.
DCCLVI.
|< Пред. 1 2 3 4 5 След. >|