Страница:
24 из 60
Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Indeque iterum per litus oceani Ratumagum civitatem profectus est, ibique Sequana amne transmisso Turonis ad sanctum Martinum orationis causa pervenit, moratus ibi dies aliquot propter adversam domnae Liutgardae coniugis valitudinem, quae ibidem et defuncta et humata est; obiit autem die
II. Non. Iunii.
Inde per Aurelianos ac Parisios regressus *Aquasgrani reversus est. Et pridie Non. Iul. insolito more aspera pruina erat et VII. Id. Iul. similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit. Ibi ordinata in Beneventanos expeditione post septem dierum inducias Romam iter convertit et exercitum cum Pippino filio suo in Beneventanorum terras praedatum ire iussit. Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit; prandensque cum illo in loco praedicto statim eum ad urbem praecessit. Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit. Facta sunt haec sub die VIII. Kal. Decembris.
Post VII vero dies rex contione vocata, cur Romam venisset, omnibus patefecit et exinde cotidie ad ea, quae venerat, facienda operam dedit. Inter quae vel maximum vel difficillimum erat, quod primum inchoatum est, de discutiendis, quae pontifici obiecta sunt, criminibus. Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit. Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit; quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt. Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit. Celebravitque natalem Domini Romae. Et inmutatus est annorum numerus in
801.
DCCCI.
|< Пред. 22 23 24 25 26 След. >|