Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 32 из 60



At in occiduis partibus domnus Hludowicus rex cum exercitu Hispaniam ingressus Dertosam civitatem in ripa Hiberi fluminis sitam obsedit; consumptoque in expugnatione illius aliquanto tempore, postquam eam tam cito capi non posse vidit, dimissa obsidione cum incolomi exercitu in Aquitaniam se recepit.

Postquam Ardulfus rex Nordanhumbrorum reductus est in regnum suum et legati imperatoris atque pontificis reversi sunt, unus ex eis, Aldulfus diaconus, a piratis captus est, ceteris sine periculo traicientibus, ductusque ab eis in Brittaniam a quodam Coenulfi regis homine redemptus est Romamque reversus.

In Tuscia Populonium civitas maritima a Grecis, qui Orobiotae vocantur, depraedata est. Mauri quoque de Hispania Corsicam ingressi in ipso sancto paschali sabbato civitatem quandam diripuerunt et praeter episcopum ac paucos senes atque infirmos nihil in ea reliquerunt.

Interea Godofridus rex Danorum per negotiatores quosdam mandavit, se audisse, quod imperator ei fuisset iratus, eo quod in Abodritos anno superiore duxit exercitum et suas ultus est iniurias, addens velle se purgare ab eo, quod ei obiciebatur; foederis inruptionem ab illis primo fuisse inchoatam. Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris atque suorum iuxta terminos regni sui trans Albim fieret, in quo res invicem gestae proferri et emendatione digna inter partes enumerari potuissent. Non abnuit imperator; colloquiumque trans Albiam habitum cum primoribus Danorum in loco, qui dicitur …., multisque hinc et inde prolatis atque enumeratis rebus negotio penitus infecto discessum est. Thrasco vero dux Abodritorum, postquam filium suum postulanti Godofrido obsidem dederat, collecta popularium manu et auxilio a Saxonibus accepto vicinos suos Wilzos adgressus agros eorum ferro et igni vastat; regressusque domum cum ingenti praeda accepto iterum a Saxonibus validiori auxilio Smeldingorum maximam civitatem expugnat atque his successibus omnes, qui ab eo defecerant, ad suam societatem reverti coegit.

His ita gestis imperator de Arduenna Aquas reversus mense Novembrio concilium habuit de processione Spiritus sancti, quam questionem Iohannes quidam monachus Hierosolimis primo commovit; cuius definiendae causa Bernharius episcopus Wormacensis et Adalhardus abbas monasterii Corbeiae Romam ad Leonem papam missi sunt. Agitatum est etiam in eodem concilio de statu ecclesiarum et conversatione eorum, qui in eis Deo servire dicuntur, nec aliquid tamen definitum est propter rerum, ut videbatur, magnitudinem.

Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.

|< Пред. 30 31 32 33 34 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]