Страница:
38 из 60
Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit. Et ad suscepti regni administrationem cura conversa primo legationes gentium, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes suscepit.
Inter quas praecipua fuit legatio de Constantinopoli directa. Nam Leo imperator, qui Michaheli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate, qui ad Michahelem quidem missi, ad se tamen venerunt, legatos suos, Christoforum spatarium et Gregorium diaconem, cum eis ad domnum Karolum et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit. Quibus susceptis atque dimissis domnus Hludowicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richoinum Patavinum comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amicitiam et praedictum pactum confirmandum direxit.
Habitoque Aquisgrani generali populi sui conventu ad iustitias faciendas et oppressiones popularium relevandas legatos in omnes regni sui partes dimisit, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum muneribus donatum in regnum remisit, cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo, quo et pater, scilicet ut Beneventani tributum annis singulis VII milia solidos darent; tunc duos ex filiis suis, Hlotharium in Baioariam, Pippinum in Aquitaniam misit.
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godofridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt; in quo conflictu et Reginfridus et unus de filiis Godofridi, qui maior natu erat, interfectus est. Quo facto Herioldus rebus suis diffidens ad imperatorem venit et se in manus illius commendavit; quem ille susceptum in Saxoniam ire et oportunum tempus exspectare iussit, quo ei, sicut petierat, auxilium ferre potuisset.
*815.
DCCCXV. Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit. Tunc omnes Saxonici comites omnesque Abodritorum copiae cum legato imperatoris Baldrico, sicut iussum erat, ad auxilium Harioldo ferendum trans Egidoram fluvium in terram Nordmannorum vocabulo Sinlendi perveniunt et inde profecti septimo tandem die in loco, qui dicitur., in litore oceani castra ponunt.
|< Пред. 36 37 38 39 40 След. >|