Страница:
51 из 60
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur. Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit; ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal. Novembr., sicut condixerat, Compendium venit.
Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
Silvaecandidae episcopum et Sergium bibliothecarium, Quirinum quoque subdiaconum ac Leonem magistrum militum ad imperatorem misit. Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit. Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
Venerat et Harioldus de Nordmannia, auxilium petens contra filios Godofridi, qui eum patria pellere minabantur; ob cuius causam diligentius explorandam ad eosdem filios Godofridi Theotharius et Hruodmundus comites missi fuerunt, qui et causam filiorum Godofridi et statum totius regni Nordmannorum diligenter explorantes adventum Harioldi praecesserunt et imperatori omnia, quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt. Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
|< Пред. 49 50 51 52 53 След. >|