Страница:
11 из 21
Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris. Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum. Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte; nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem. Sed omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt. Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius. Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent: et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram. Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium. Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit. Quod statim imperatori nuntiatum est. Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida. Sed quia dux periit, ipse nil utile gessit.
His diebus, id est XV. Kal. Octobris, Bellovagus civitas igne ex parte crematur. In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere. Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen. Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent. Episcopo quoque in ipsa civitate delegato, Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam, imperator castra movit inde et quo venerat redire festinavit. Nam Suessionis apud Sanctum Medardum terram inter Francos dispertiit; necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne.
|< Пред. 9 10 11 12 13 След. >|