Гетика   ::   Иордан

Страница: 352 из 352

cumque his novis nuptiis delectatus aulam regiam fovit Ravenna, Roma egressus imperialis exercitus munita utriusque Tusciae loca invadit quod cernens per nuntios Vitiges, cum Hunila duce Gothorum manu armis conserta mittit Perusia. {312} ubi dum Magnum comitem cum parvo exercitu residentem obsessione longa evellere cupiunt, superveniente Romano exercitu ipsi evulsi et omnino extincti sunt quod audiens Vitiges ut leo furibundus omnem Gothorum exercitum congregat Ravennaque egressus Romanas urces obsidione longa fatigat sed frustrata eius audacia post quattuordecim menses ab {313} obsidione Romanae urbis aufugit et se ad Ariminensem oppressionem praeparat uncle pari tenore frustratus fugatusque Ravenna se recepit: ubi obsessus nec mora ultro se ad partes dedit victoris cum Mathesuentha iugale regiasque opes. et sic famosum regnum fortissimamque gentem diuque regnantem tandem pene duomillensimo et tricesimo anno victor gentium diversarum Iustinianus imperator per fidelissimum consulem vicit Belesarium, et perductum Vitiges Constantinopolim patricii honore donavit. ubi plus biennio demoratus imperatorisque in affectu coniunctus rebus {314} excessit humanis. Mathesuentham vero iugalem eius fratri suo Germano patricio coniunxit imperator. de quibus post humatum patris Germani natus est filius idem Germanus. in quo coniuncta Aniciorum genus cum Amala stirpe spem adhuc utriusque generi domino praestante promittit.

{315} Haec hucusque Getarum origo ac Amalorum nobilitas et virorum fortium facta. haec laudanda progenies laudabiliori principi cessit et fortiori duci manus dedit, cuius fama nullis saeculis nullisque silebitur aetatibus, sed victor ac triumphator Iustinianus {316} imperator et consul Belesarius Vandalici Africani Geticique dicentur. haec qui legis, scito me maiorum secutum scriptis ex eorum latissima prata paucos flores legisse, unde inquirenti pro captu ingenii mei coronam contexam. nec me quis in favorem gentis praedictae, quasi ex ipsa trahenti originem, aliqua addidisse credat quam quae legi et comperi, nec si tamen cuncta. quae de ipsis scribuntur aut referuntur, complexus sum, nec tantum ad eorum laudem quantum ad laudem eius qui vicit exponens.

|< Пред. 348 349 350 351 352 >|

Java книги

Контакты: [email protected]