Страница:
15 из 60
Et tunc in Bardengawi venit ibique mittens post Widochindum et Abbionem et utrosque ad se conduxit et firmavit, ut non se subtrahissent, nisi in Francia ad eum pervenissent; petentibus illis, ut credentias haberent, quod in*laesi fuissent, sicut et factum est. Tunc domnus Carolus rex reversus est in Franciam et mittens ad supradictos Widochindum et Abbionem obsides per missum suum Amalwinum; qui cum recepissent obsides, illos secum deducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum. Et ibi baptizati sunt supranominati Widochindus et Abbi una cum sociis eorum; et tunc tota Saxonia subiugata est.
Et in eadem villa celebravit saepedictus gloriosus rex natalem Domini et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
786.
DCCLXXXVI. Tunc domnus Carolus rex misit exercitum suum partibus Brittaniae una cum misso suo Audulfo sinescalco; et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis. Et sicut supra diximus, in multis firmitatibus Brittonum praevaluerunt Franci et cum victoria Domino volente reversi sunt et capitaneos eorum ad synodum repraesentabant supradicto domno rege in Wormatiam.
Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum; quod ita factum est. Tunc suprascriptus domnus rex natalem Domini celebravit in Florentia civitate. Et inmutavit se numerus annorum in
787.
DCCLXXXVII. Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est; et aliquod dies ibi moratus est cum domno apostolico. Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat. Sed hoc minime apostolicus credebat neque obtimates Francorum, et consilium fecerunt cum supranominato domno Carolo rege, ut partibus Beneventanis causas firmando advenisset; quod ita factum est. Et dum Capuam venisset, Areghisus dux reliquid Beneventum civitatem et in Salernum se reclusit; et timore perterritus non fuit ausus per semet ipsum faciem domni regis Caroli videre. Sed mittens missos et ambos filios suos proferens, id est Rumaldum, quem domnus Carolus rex secum habebat, et Grimoaldum, quem supradictus Areghis secum retinebat; et offerens multa munera et alios obsides, ut petitionem eius obtemperasset.
|< Пред. 13 14 15 16 17 След. >|