Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 16 из 60

Tunc domnus ac gloriosus Carolus rex praespexit una cum sacerdotibus vel ceteris obtimatibus suis, ut non terra delereturilla et episcopia vel monasteria non desertarentur, elegit XII obsides et tertium decimum filium supradicti ducis nomine Grimoaldum. Et accepta munera iuraverunt omnes Beneventani, tam supradictus dux quam et Rumaldus. Et reversus est sepenominatus piissimus rex et celebravit pascha cum domno apostolico in Roma.

Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episcopus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem terminaret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem. Unde et domnus apostolicus multum se interponens, postolando iamdicto domno rege. Et ipse domnus rex respondit apostolico, hoc se voluisse et per multa tempora quaesisse, et minime invenire potuit; et proferebat statim fieri. Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolici cum ipsis missis pacem firmare; et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere. Apostolicus vero cum cognovisset de instabilitate vel mendatia eorum, statim supra ducem eorum vel suis consentaneis anathema posuit, si ipse sacramenta, quae promiserat domno Pippino regi et domno Carolo itemque regi, non adimplesset. Et obtestans supradictos missos, ut contestarent Tassilonem, ut non aliter fecisset, nisi in omnibus oboediens fuisset domno regi Carolo et filiis eius ac genti Francorum, ut ne forte sanguinis effusio provenisset vel lesio terrae illius; et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent. Haec verba expleta, missi Tassiloni absoluti sunt. Et tunc in invicem sibi domnus apostolicus atque domnus gloriosus rex Carolus valedicentes, benedictione adsumpta oratione peracta Franciam iamdictus praecelsus rex reversus est.

Et pervenit idem mitissimus rex ad coniugem suam domna Fastradane regina in civitate Wormatia; et ibi ad invicem gaudentes et laetificantes ac Dei misericordiam conlaudantes. Synodum namque congregavit suprascriptus domnus rex ad eandem civitatem; sacerdotibus suis et aliis obtimatibus nuntiavit, qualiter omnia in itinere suo peragebantur.

|< Пред. 14 15 16 17 18 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]