Страница:
19 из 60
Et fuerunt cum eo in eodem exercitu Franci, Saxones; Frisiones autem navigio per Habola fluvium cum quibusdam Francis ad eum coniunxerunt. Fuerunt etiam Sclavi cum eo, quorum vocabula sunt Suurbi, nec non et Abotriti, quorum princeps fuit Witzan. Ibique obsides receptos, sacramenta conplurima, Domino perducente Franciam pervenit.
Et celebravit natalem Domini in Wormatia, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
790.
DCCXC. In sequenti vero anno nullum fecit iter, sed ibi in iam dicta civitate iterum natalem Domini celebravit, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
791.
DCCXCI. Inde autem itinere permoto partibus Baioariae perrexit, ad Reganesburg pervenit, ibi exercitum suum coniunxit. Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi; cum Dei adiutorio partibus iamdictis Avarorum perrexerunt. Ad Anisam vero fluvium properantes ibi constituerunt laetanias faciendi per triduo missarumque sollemnia celebrandi; Dei solatium postulaverunt pro salute exercitus et adiutorio domini nostri Iesu Christi et pro victoria et vindicta super Avaros. Supradictus vero princeps de australi parte Danubio iter peragens, Saxones autem cum quibusdam Francis et maxime plurima Frisonum de aquilonale parte Danubii similiter iter peragentes, ubi ad loca pervenerunt, ubi iamdicti Avari firmitates habuerunt praeparatas: de australi vero parte Danubii ad Cumeoberg, de alia vero ripa in loco, qui dicitur Camp, quia sic nominatur ille fluvius, qui ibi confluit in Danubio. Avari enim cum vidissent utrasque ripas exercitum continentes et navigia per medium fluvium venientes, a Domino eis terror pervenit: dereliquerunt eorum loca munita, quae supra nominata sunt, firmitatesque eorum vel machinationes dimiserunt fuga lapsi; Christo perducente populo suo utrosque exercitus sine laesione introduxit. Supradictus exercitus sic iter peragens usque ad fluvium, cuius vocabulum est Raba; et exinde uterque exercitus de ambobus ripis ad propria reversi sunt, magnificantes Deum de tanta victoria.
Et celebravit domnus rex Carolus natalem Domini in Reganesburg, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
792.
DCCXCII. Natalem Domini et pascha in Reganesburg. Heresis Feliciana primo ibi condempnata est; quem Angilbertus ad praesentiam Adriani apostolici adduxit, et confessione facta suam heresim iterum abdicavit.
|< Пред. 17 18 19 20 21 След. >|