Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 18 из 60

Sed dum omnes una voce adclamarent capitale eum ferire sententiam, iamdictus domnus Carolus piissimus rex motus misericordia ab amorem Dei, et quia consanguineus eius erat, contenuit ab ipsis Dei ac suis fidelibus, ut non moriretur. Et interrogatus a iamfato clementissimo domno rege praedictus Tassilo, quid agere voluisset; ille vero postolavit, ut licentiam haberet sibi tonsorandi et in monasterio introeundi et pro tantis peccatis paenitentiam agendi et ut suam salvaret animam.

Similiter et filius eius Theodo deiudicatus est et tonsoratus et in monasterio missus, et pauci Baioarii, qui in adversitate domni regis Caroli perdurare voluerant, missi sunt in exilio.

Eodem*que anno commissum est bellum inter Grecos et Langobardos, id est duce Spolitino nomine Hildebrando seu duce Grimaldo, quem domnus rex Carolus posuit ducem super Beneventanos; et fuit missus Wineghisus una cum paucis Francis, ut praevideret eorum omnia, quae gessissent. Et auxiliante Domino victoria est facta a Francis seu supranominatis Langobardis. Idem similiter et alia pugna commissa est inter Avaros in loco, cuius vocabulum est., et Francis, qui in Italia commanere videntur; opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria. Tertia pugna commissa est inter Baioarios et Avaros in campo Ibose, et fuerunt ibi missi domni regis Caroli Grahamannus et Audaccrus cum aliquibus Francis; Domino auxiliante victoria fuit Francorum seu Baioariorum. Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios. Ibi similiter fuerunt missi domni regis Caroli, et Domino protegente victoria christianorum aderat. Avari fugam incipientes, multa stragia ibidem facta est occidendo, et alii in Danubio fluvio vitam necando emiserunt.

Post haec omnia domnus rex Carolus per semet ipsum ad Reganesburg pervenit et ibi fines vel marcas Baioariorum disposuit, quomodo salvas Domino protegente contra iamdictos Avaros esse potuissent. Inde vero reversus celebravit natalem Domini in Aquis palatio, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

789.



DCCLXXXVIIII. Inde iter permotum partibus Sclavaniae, quorum vocabulum est Wilze, Domino adiuvante; et una cum consilio Francorum et Saxonum perrexit Renum ad Coloniam transiens per Saxoniam, usque ad Albiam fluvium venit ibique duos pontes construxit, quorum uno ex utroque capite castellum ex ligno et terra aedificavit. Exinde promotus in ante, Domino largiente supradictos Sclavos sub suo dominio conlocavit.

|< Пред. 16 17 18 19 20 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]