Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 54 из 60



Hlotharius vero iuxta patris mandatum Romam profectus ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur. Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.

Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.

825.



DCCCXXV. Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit. Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat.

Quo cum peracta venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit; erat enim de terminis ac finibus inter Bulgaros ac Francos constituendis.

Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit. Cui cum imperator et ignosceret et muneribus donatum una cum caeteris gentis suae primoribus domum remeare permitteret, promissam fidem, ut prius consueverat, gentilicia perfidia commutavit ac vicinos suos incendiis et direptionibus, in quantum potuit, infestare non cessans, donec ab hominibus Lantberti comitis in domo propria circumventus atque interfectus est. Imperator vero audita Bulgarorum legatione per eosdem, qui ad eum missi fuerant, legatos regi eorum missis litteris, prout videbatur, respondit.

Dimissoque conventu in Vosegum ad Rumerici montem venandi gratia profectus filium suum Hlotharium ex Italia regressum ibique ad se venientem suscepit; ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit. In quo conventu inter ceteras legationes, quae de diversis partibus venerunt, etiam et filiorum Godefridi de Nordmannia legatos audivit ac pacem, quam idem sibi dari petebant, cum eis in marca eorum mense Octobrio confirmari iussit. Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventus rationem *pertinere

|< Пред. 52 53 54 55 56 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]