Annales Regni Francorum   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 55 из 60

Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventus rationem *pertinerevidebantur, Noviomagum cum filio maiore secessit, minorem vero filium suum Hludowicum in Baioariam direxit. Ipse autem autumnali venatione completa circa hiemis initium Aquasgrani reversus est.

In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit. Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII., sicut in ipsius anni descriptione superius adnotatum est; et hoc anno, id est DCCCXXV., circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.

826.



DCCCXXVI. Cum regi Bulgarorum legati sui, quid egerint, renuntiassent, iterum eum, quem primo miserat, ad imperatorem cum litteris remisit, rogans, ut sine morarum interpositione terminorum definitio fieret vel, si hoc non placeret, suos quisque terminos sine pacis foedere tueretur. Cui imperator, quia fama erat Bulgarorum regem a suo quodam optimate aut regno pulsum aut interfectum, respondere distulit; illoque expectare iusso propter famae certitudinem comperiendam Bertricum palatii comitem ad Baldricum et Geroldum comites et Avarici limitis custodes in Carantanorum provinciam misit. Qui cum reversus nihil certi super his, quae fama vulgaverat, reportasset, imperator legatum ad se evocatum sine litteris remeare fecit.

Interea Pippinus rex, filius imperatoris, ut iussus erat, cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus circa Kal. Febr. Aquasgrani – nam ibi tunc imperator hiemaverat – venit; cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos occidentalium partium finibus esset tractatum atque dispositum, Pippinus in Aquitaniam regressus aestatem in deputato sibi loco transegit.

Imperator vero medio mense Maio Aquis egressus circa Kal. Iun. ad Ingilenheim venit; habitoque ibi conventu non modico multas et ex diversis terrarum partibus missas legationes audivit et absolvit. Inter quas praecipua caeterisque praeminens erat legatio sanctae sedis apostolicae, Romanae videlicet ecclesiae, qua fungebatur Leo Centumcellensis episcopus et Theofilactus nomenclator, et de partibus transmarinis

Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.

|< Пред. 53 54 55 56 57 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]