Страница:
57 из 60
Cumque legati, quos ad Abodritos miserat, reversi nuntiassent, variam gentis illius super rege suo recipiendo sententiam, meliores tamen ac praestantiores quosque deillius receptione concordare, acceptis ab eo, quos imperavit, obsidibus in regnum suum eum fecit restitui.
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit. Ubi dum adhuc inhumata in loculo, in quo adlata fuerant, iuxta tumulum sancti Medardi iacerent, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per divinam gratiam in nomine eiusdem beatissimi martyris enituit, ut a nullo mortalium eorundem miraculorum aut numerus conprehendi aut varietas verbis valeat enuntiari. Quorum quaedam tanti stuporis esse narrantur, ut humanae inbecillitatis fidem excederent, nisi certum esset, dominum nostrum Iesum Christum, pro quo idem beatissimus martyr passus esse dinoscitur, omnia, quae vult, facere posse per divinam omnipotentiam, in qua illi omnis creatura in caelo et in terra subiecta est.
*827.
DCCCXXVII. Imperator Helisachar presbyterum et abbatem et cum eo Hildibrandum atque Donatum comites ad motus Hispanicae marcae componendos misit. Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent. Defecit ad eum et filius Berani nomine Willemundus necnon et alii conplures novarum rerum gentilicia levitate cupidi; iunctique Sarracenis ac Mauris Ceritaniam et Vallensem rapinis atque incendiis cotidie infestabant. Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus multa et propria industria et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernhardus quoque Barcinonae comes Aizonis insidiis et eorum, qui ad eum defecerant, calliditati ac fraudulentis machinationibus pertinacissime resisteret atque eorum temerarios conatus irritos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiraman ad auxilium Aizoni ferendum missus Caesaraugustam venisse nuntiatur, supra quem Abumarvan regis propinquus dux constitutus ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur.
Contra quem imperator filium suum Pippinum Aquitaniae regem cum inmodicis Francorum copiis mittens regni sui terminos tueri praecepit. Quod ita factum esset, ni ducum desidia, quos Francorum exercitui praefecerat, tardius, quam rerum necessitas postulabat, is, quem ducebant, ad marcam venisset exercitus.
|< Пред. 55 56 57 58 59 След. >|