Страница:
1 из 21
---------------------------------------------
Annales Vedastini
Anno DCCCLXXIIII.
Anno Domini DCCCLXXIIII. Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit, sed pessimorum consilio acceptis obsidibus inlesos abire permisit. In illis etiam diebus plaga locustarum facta.
Anno DCCCLXXV.
Anno Domini DCCCLXXV. Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit. Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
Anno DCCCLXXVI.
Anno Domini DCCCLXXVI. Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam. Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit. Inde Coloniam perrexit; et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere. Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum. Actum est hoc proelium Nonis Octobr. indictione X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes, Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant. Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere. Unde de redemptione regni cogitare coepit.
Anno DCCCLXXVII.
Anno Domini DCCCLXXVII. Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
|< 1 2 3 4 5 След. >|