Annales Vedastini   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 5 из 21

Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt. Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant. Omnemque terram vorax flamma consumpsit. Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio.

Anno DCCCLXXXI.



Anno Domini DCCCLXXXI. Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal. Ianuarii ipsum monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes villas in circuitu V. Kal. Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum. Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus. Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra. Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.

Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium. At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum. Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire. Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda. Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium. Moxque Nortmanni fugam ineunt atque dictam villam deveniunt; quos rex insecutus est gloriosissimeque de eis triumphavit. Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo. Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent.

|< Пред. 3 4 5 6 7 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]