Страница:
2 из 21
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
Anno DCCCLXXVIII.
Anno Domini DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit. Ibi etiam Bernardus dux Augustudunensium de infidelitate convincitur. Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam. Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia. Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt. Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII. indictione XII.
Anno DCCCLXXVIIII.
Anno Domini DCCCLXXVIIII. Balduinus comes moritur sepeliturque in Sithiu monasterio. Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat. Post vero eius obitum miserabilis et excidiosa inter Francos orta est dissensio.
|< Пред. 1 2 3 4 5 След. >|