Страница:
16 из 21
Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini. Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt. Exhinc Balduinus regi coepit esse infestus. Relicto itaque fratre Atrebatis, ipse in Flandras ante quadragesimam perrexit.
Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est. Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae. In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est. Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum. Episcopi vero illum excommunicaverunt. Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus. Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua. Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit. Et post paucos dies diiudicatus, sed rex non sibi praevidit, capite eum iussit truncari. Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret. Nam Balduinus per Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt. Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset; et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret. Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
Anno DCCCXCIII.
Anno Domini DCCCXCIII.
|< Пред. 14 15 16 17 18 След. >|