Страница:
15 из 21
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet. Praedictus vero Alstingus die sollempnitatis sancti Iohannis ewangelistae venit adversus castrum sive monasterium sancti Vedasti. Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens – quod etiam Alstingus mandaverat – populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit. Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
Anno DCCCXCI.
Anno DCCCXCI. Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt; indeque per Bracbantum rediere transeuntesque Scaldum per invia loca parant redire ad castra. Insecutusque eos Odo rex comprehendit eos super Galtheram, sed non ita ut voluit. Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam. Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum. Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter; qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi] firmant. Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant. Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit. Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
Anno DCCCXCII.
Anno Domini DCCCXCII. Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti. Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant.
|< Пред. 13 14 15 16 17 След. >|