Страница:
19 из 21
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo. Venerunt etiam a parte Karoli et primorum eius Heribertus et Herkengerus et Hekfridus propter dictam rationem. Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit. Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum. Rex vero ab Atrebatis disponit ire ad Sanctum Quintinum et Perronam. Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus, tulerat Rodulfus filio Theoderici. Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
Anno DCCCXCVI.
Anno Domini DCCCXCVI. Odo rex in Francia hiemavit, Karolus vero rex supra Mosellam. Exhinc hi qui cum Karolo erant Balduinum infestum habuere, et ubique depraedationes agebantur ab eis. Nam omnia castella tulerat eis Odo rex, excepto Remis. Igitur per varia placita totus hic annus pertransiit. Odo rex placitum cum suis fidelibus habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere. Sed Rodulfus comes omne illud placitum disrupit; unde Heribertus et Herkengerus, omnibus iam perditis, contulerunt se ad regem Odonem, paucique relicti sunt cum Karolo. Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque Rodulfi inde eiecit. Fulcho vero archiepiscopus, qui adhuc favebat partibus Karoli, circumventus a fidelibus Odonis et, licet invitus, venit ad regem et de omnibus quae ei rex iussit satis illi fecit. Karolus vero hoc audito secessit in regnum Zuendebolchi.
Ac per idem tempus iterum Nortmanni cum duce Hundeo nomine et quinque barchis iterum Sequanam ingressi; et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno malum accrescere fecit. Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
Anno DCCCXCVII.
Anno Domini DCCCXCVII. Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente. A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt. Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
|< Пред. 17 18 19 20 21 След. >|