Страница:
20 из 21
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii,iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet. At vero rex cum consilio suorum respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo. Balduinus etiam Rothberto faciente venit ad regem; quem rex honorifice suscepit, et de omnibus quae iusserat illi rex satis illi fecit, et ita remisit eum rex ad sua. Nortmanni vero iam in multitudine fidentes omnes reliquias regni ferro et igne devastant. Unde rex misit ad eos, regnum redimere volens; et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt. Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit. Qui dum languor per dies singulos incresceret, onmibus rogare coepit, ut Karolo servarent fidem.
Anno DCCCXCVIII.
Anno Domini DCCCXCVIII. Obiit ipse in eodem loco Kalendis Ianuarii, corpusque eius apud Sanctum Dionisium delatum ibique honorifice humatum. Franci vero rege mortuo die. Remis conveniunt Karolumque in sede paterna restituunt. Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus. Post haec Rothbertus comes, frater regis Odoni, venit ad regem; quem rex honorifice suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua. Similiter fecit et Richardus, [insuper et Willelmus]. Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam… insecutus, aliquibus suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca inoportuna tenentes rediere ad naves.
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum. Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam. Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
Anno DCCCXCVIIII.
Anno Domini DCCCXCVIIII. Balduinus vero contra regis voluntatem Perronam invasit, sed sub celeritate amisit.
|< Пред. 17 18 19 20 21 След. >|