Annales Vedastini   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 7 из 21

Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.

Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves. His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit.

Anno DCCCLXXXIII.



Anno Domini DCCCLXXXIII. Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit. Post haec Nortmanni monasterium et aecclesiam sancti Quintini incendunt; simul etiam et aecclesiam Dei genitricis in Atrebatis civitate. Iterum Karlomannus rex Nortmannos insecutus nil prospere vel utile fecit. Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur. Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt. Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt. Tunc Ambianis civitatem ad hiemandum sibi sedem parant. Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente. Tunc Franci, videntes Nortmannorum res prospere in omnibus accrescere, quendam Danum Christianum [Sigefridum] nomine mittunt ad eos, qui caute cum. de redemptione regni ageret. Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium.

Anno DCCCLXXXIIII.



Anno Domini DCCCLXXXIIII. Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius. Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium. Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.

Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum.

|< Пред. 5 6 7 8 9 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]