Страница:
43 из 265
Turn auctor tumultuum Stephanus Razinus venit in conspectum meum, qui audacia atque immanitate sua effecit, ut seditionis, quae Moscoviam tune non modo perturbavit, sed etiam in extremum discrimenadduxit, initia, cursum atque exitum tradere cogltarem, et sive meisilia ipsa oculis adspexi, sive ex propinquo baud falsis indiciis accepi, in commentaries referrem.
2. Quod prius quam expediam, paucis docebo, quod vetus Moscoviae ingenium, quae facies, quod nomen fuerit, quibus item vicibus creverit, quas provincias acquisiverit, et quomodo se a Tataris in libertatem vindicaverit, ac in tanta finium amplitudine imperium, nimia alioqui mole facile ruiturum servaverit.
3. Principio totus ille tractus Scythia appellatus est, inde Rhoxolanorum nomen increbuit, ac diu multumque in usu ac sermone hominum fuit, usque dum Russi et Moschovitae dicerentur hae gentes, et fractis Tatarotum viribus, amplissimas Europae Asiaeque provincias obtinerent.
Титульный лист диссертации о С. Разине, изданной в Германии в 1674 г.
a. Ex Strabone Geograph. lib. 7. et lib. 2. collat. intelligimus, partem Scytharum fuisse, et habitasse trans Borysthenem. Plinius H. N. lib. IV, cap. 12, juxta Alanos, qui Lithuani sunt, collocat, et Rhoxalanos scribit, paulo aliter, atque Strabo, qui rPoЈoXavou? extulit. Et huic loco inserendum est, quod Jornandes cum de rebus Geticis traderet, in describenda Scythia luculentam operarn col-locaverit, Borysthenem vero Danastrum dixerit, p. 84. Nee de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum, quanquam et Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim Colchos, partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim Armenios attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis, lib. 3. cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos refert. Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ, antiq. lib. I. cap. 4; Chron. Carlo-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist. Imp. p. 123. Ita vero ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos quondam ratione Asiae atque Europae ab se distingvendos fuisse. Sed cum ad medii aevi scriptores pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod Moschorum, qui Europam colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque cognominata fuerit, apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12. et de situ Daniae p. 139. Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis commercia invicem fuerint, Henr. Bangert. ad Helmold. 1. 1. p. 3. Nec pauci tamen Russos distingvunt a Graecis, praeter caeteros Luitpraridus 1.5. c. 6; Sigebertus ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione refert quoque inter Normannos, conf. Liutpr. 1. I.c. 3; Ch. Besold. hist. Imp. orient, p. 101; Reiriecc. 1.2. ad poet, anonym, p. 21.
|< Пред. 41 42 43 44 45 След. >|