Страница:
44 из 265
Quid vero causae fuerit, cur Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas narrant, qui aRusso, Principe quodam Dalmata, arcessunt: inter quos est cum multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part. 1. cap. 3; Sigismundus Baro ab Herberstein a Russia, antique oppido initium appellationis hujus duxit, sed haud temere istud probem, quia constat,; Russorum incertos esse annales, et prius quam transissent in Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart Phaleg lib. 3. cap. 13; Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes Tzetzes Graecus scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit. Verurn mihi non est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque studia referre debeam ad historiani Razini, hie vero tantum attingere scriptores, qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse possint. Cunique horum multi sint, turn vero hie meinorandi in primis erunt post Herbersteinii Commentaries rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach. Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p. 256; Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Johannes Mayr ad A. 1503; Paulus Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment, rer. p. 31. seqq. edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Gvagninus in descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de bello Moscovit.; Antonius Possevinus Colon, edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae; Paulus Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui per Moscoviam ac Tatarorum regiones iter fecit in Persiam, et situm loci, et ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius Mosemannus hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et quae scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui cum tot ex abdito eruere nomina vellet, nee de viro hoc, nee de operibus ejus, praesertim monarchia Caesarea, et descriptione imperiorum, quid leviter cognitum habuit, Syntag. pseud, p. 205. Religionem Russorum ac caetera instituta praeter dictos scriptores, Herbersteinium Possevinum, Jovium, Gvagninum, persequuntur Johannes Faber lib. de relig. Moscovit.; Martinus Crusius Theol. Moscov.; D. Chytraeus de stat. Eccl. Grae-ciae, Adrianus Regenvolscius in Syntagm. Eccles. Slavon.; Aub. Miraeus de stat. relig. Christian.; Edoard. Brerewodus scrutin. religion. Nee mihi in praesentia ost declarandum, utrum ex Metrophane Critopulo desumenda pariter ac dijudicanda sit formula sacrorura Russicorum. Certe autem juxta Metrophanis confessionem hue pertinent publicae epistolae Johanis Metropol. Russ. ad Episc. Rom. et Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, quarum altera anno post natum Christum MDLXXVI missa est ad Theologos Wirtembergicos.
|< Пред. 42 43 44 45 46 След. >|