Страница:
45 из 265
Nee nunc in eo argumento moramur temeritatem Leonis Allatii, viri quamlibet alias docti, et minime in antiquitate hospitis, quam dudum castigatam esse scio. Sed qui de jure ac legibus Moscovitarum aliquid literis consignaverint hactenus in ipsa Moscovia mihi non occurrerunt. Fecit autem hujus operae mihi ac posteritati spem Johannes Grawinckel (В издании 1698 г.: Graswinckel.), vir ingenio promptus, et si incepto exitus respondeat, rerum Moscoviticarum chronicon pariter et Tzarici imperii legum codicem, qui Uloschenie appel-latur, editurus, et qua jacta illic libertatis sacrorum nostratium fundamenta fuerint, ac res actaque Comitis Waldemari eo perti-nentia enarraturus. Tantum hie de Russia subjungimus, earn vel dici nigram, sive minorem, vel rubram, quae sunt Polonicae ditio-nis, vel albam, sive majorem, quae et Massogetarum, et Rhoxo-lanorum, seu Moschorum appellatur, observante etiam Jo. Aventino 1.4 annal. Boj. p. 360, conf. Lucas de Linda descript. Geogr. Polon. et Moscov. Ac de his Russis quoque tradiderunt scriptores Graeci Cedrenus, Zoiiaras, atque ex his etiam Thuanus ad A. 1558; F. Hieronymus Romanus republ. del mundo 3. part, a cap.. 11 usque ad. 16 edit. Salamant.; Gasp. Ens thes. polit. apotelesm. 72, ubi tamen falsi aliquid admiscet; novissime.descriptio Moschoviae Elzeviriana.
4. Constat de vetustate gentis, et supervacuum est, coplura scribere, siquidem hinc non aliter, quAm ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant, ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxlum, asseruerint.
5. Primus hoc aggressus est et perfecit Johannes III, qui non modo Russian! inplures Principes partitam in suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras occupaverant, triumphavit, ac superioris iraperii faciem ita vertit atque immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat, prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nee consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum, et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum hoc quoque magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proximo abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum, ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum.
|< Пред. 43 44 45 46 47 След. >|