Страница:
62 из 265
Nondum urbem attigerat, cum bis mille apparitores ad eum arctius tenendum emissi sunt: ii comprehensum, et ductis circa collum pedesque catenis, patibulo e curru prominenti imposuerunt; post eum vinctus constrictusque frater Frolko incedebat, ejusdem criminis reus, et ideo in vinculis habitus, ut pari poena afficeretur. Ambo cum perducti essent Moscuam, Razinus quaestioni subjectus, ita constanter vim tormentorum pertulit, ut licet multis indiciis testimoniisque convictus esset, tamen sua confessione neque patefactus dici, neque damnatus videri posset. Cum vero longum esset cognoscere de crimine satis comperto, ex re imperii visum est, fesinato supplicio praecidere occasionem populo initia causasque rimandi, ne aulae invidia fieret, aut novum Tzari periculum accer-seretur. Quapropter ad locum supplicii cum fratre ductus, audita capitali sententia, adeo non in melius mutari potuit, ut quoque in contumacia perseveraverit, neque temere creditum fuerit, eum prorsus sui oblitum, non de expiandis noxis, neque instanti commutatione, sed tantum de praesenti ignominia cogitasse.
29. Nam carnifici traditus, nil dedit comparando ad mortem animo, sed gestibus iram odiumque praeferentibus testatus est, malle se everti Russiam exitio alieno, quam liberari suo. Poenam luit palam, et quo majori conficeretur cruciatu, primo manus, deinde pedes amputati sunt, quos ictus sic excepit, ut ne gemitu quidem do-loris indicium ostenderet, atque tarn praefractae mentis esset, ut neque de contumacia remittere vellet, neque timeret tristiorem casum, vultu quoque ac voce sui similis, cum mutilatis brachiis cru-ribusque fratrem superstitem atque in catenis ductum intuens, cum fremitu exclamaret: contine linguam canis.* (* Russica lingua: Multschi sabacka. Eadom et tesserae militares conceplao sunt Notschay, id est, inopinato, in pugna apud Morasky, et Hoyda podiom (agite aggrediamur) in certamine propo Lysko.)Nam quae invicta tyranni rabies erat, cum armis non posset, silentio ulcisci mortem suam statuit, neque tormentis cogi potuit, utimpias artes atque secreta pat-rati sceleris aperiret. Quae causa erat, quod in ipso mortis articulo cum fratre expostularet, et convitium ipsi faceret, ratus, triste sibi et fratri erubescendum esse, quod quum socius adjutorque sibi hacte-nus in omnibus rebus fuisset, nunc mortem contemnere non posset: quia enim petebat alloquendi Tzaris sibi dari facultatem, hoc sic a barbaro acceptum est, quasi res atque acta sua, quae reticeri volebat, supplicii metu enunciare statuisset. Sed cujusmodi ea fuerint, quae a loco supplicii abductus, Tzari dixit, non liquido constat, et mihi sufficit, Ratzino molestum atque grave fuisse, quod, quae fuerit mens sua ac voluntas, fratrem mdicaturum esse non sine causa, nee falso suspicaretur. Ejus post confessione ita Tzaris flexus est' animus, ut illo tempore vitae parceret, contentus, eum custodia asservasse, qui esset meritus, ut quemadmodum emendatione animi, ita poena apud posteros a Razino fratre distingueretur.
|< Пред. 60 61 62 63 64 След. >|