Иностранные известия о восстание Степана Разина   ::   А. Г. Маньков под редакцией

Страница: 61 из 265



* Pleno nomine atque titulo Knes Jiirg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis, eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nee eo secius commu-nem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus, fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne exercitus resque publica caperent detrimentum. Itaex commentariis actorum Russicorum didici.

26. Caeterum summa belli Russici duobus praeliis permissa est: alterum cum summa laude Cermanorum initum est apud oppidum Morasky, in quo Russi equidem terga vertere necesse habuissent, atque jam turn paulatim ex pugnae loco recedebant, nisi ipsis Germani equites subsidio venissent, et in confertissimam rebellium par-tem irruptione facta, ordinibusque eorum disturbatis, in fugam avertissent: occisorum numerus ingens fuit, et captivi quoque omnes trucidati; alterum prope oppidum Lysko commissum est, in quo omne robur rebellium cecidit, et non tarn exercitus, quam incondita turba pugnavit, hoc uno formidabilis, quod saluti suae desperasset. praeterquam enim quod horribilis edita est strages, ii quoque, qui vivi in potestatem victoris pervenerant, ad atrocissima supplicia reservati, perduellionis poenas dederunt: alii in crucem acti, alii telis confixi, multi immisso in femora harpagone, foedissime perie-runt; demum in nullos gravius consultum est, quam in Cosacos Mor-duinos, nisi quod et mulier quaedam igni cremata est, quod sacrum ordinem, in quern ascripta fuerat, habitu atque institute militari mutavisset. Reliquos, quos fuga abstulit, in suo quemque loco de-prehensum, crudelissima morte mactavit, aut si in solitudines dis-cessissent, fame necavit.

27. Cum talem exitum rebelles sortiti essent, caput ipsorum Ratzinus in angustias et loca deserta compulsus est, quern ductor manipulorum Cornelius Jacoloff blandis verbis compellatum adduxit, ut quia exhaustam belli molem videret, Tzari supplicaturus secum iret, et causam ipse suam diceret, atque de injuriis, quas sibi allatas querebatur, referret. Obsequitur monenti Razinus, diffidens quidem sibi atque rebus suis desperans, sed quod initio comiter et proxime libertatem haberetur, effectum est industria Cornelii, ut valido milite stipatus, revera enim custodia erat, Moscuam Rutheuorum deduceretur.

28.

|< Пред. 59 60 61 62 63 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]