Страница:
60 из 265
Vulgi studia Moscuae quoque diversa erant,pars discur-rere et tumultu laetari, pars incusso metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli oppresses se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam turn impotenti ira ac ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro cdmperto habeo, quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quern ante alios ad caedem deposcebat, expeclivisset.
23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum, inventa est, quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis, quae lenitate atque indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret, neu annunciate ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.
24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut secures opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam baud multo post certis conditionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum videretur.
25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res turbatas componeret, et praelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nee cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent, tempestive circum-spiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem reliquerat, feliciter profligabat. Cum enim Razini rationes postularent, ut vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent, graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui non factus esset compos, turn quod ejus legiones inter se discordantes sine disciplina vagarentur, turn quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum ducem desideraret, baud arduo labore dissipari posset.
* Pleno nomine atque titulo Knes Jiirg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam au
|< Пред. 58 59 60 61 62 След. >|