Annales Vedastini   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 10 из 21

Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.

Anno DCCCLXXXVI.



[Anno Domini DCCCLXXXVI.] VIII. Idus Februarii contigit grave discrimen infra civitatem habitantibus. Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est. Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur; quod Nortmannis minime latuit. Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt. Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat. At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt. Post haec non cessant obpugnare civitatem.

Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret. Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem. Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate. Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.

His diebus, id est …… Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur. Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit merentem; non tamen in ea sine admiratione introiit.

|< Пред. 8 9 10 11 12 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]