Annales Vedastini   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 12 из 21

Quod cum imperator agnovisset – nam ignis eumcertum nuntium deferebat —, festine rediit in terram suam. Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae. Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.

Anno DCCCLXXXVII.



Anno Domini DCCCLXXXVII. Nortmanni vero [usque] Segonnam et Ligerem more solito pervagati sunt. His etiam diebus moritur Evrardus Senonensis episcopus, cui succedit Waltherus iuvenis. Usque aestivo tempore ibi residerunt, incendiis et occisionibus terram in solitudinem redigerunt. Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est. Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.

Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt. Ast inferiores Franci inter se divisi, quidam Widonem ab Italia, quidam Odonem in regno statuere volunt. Berengarius etiam regnum Italiae usurpat. Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.

Anno DCCCLXXXVIII.



Anno Domini DCCCLXXXVIII. Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes eminebat, in regno statuere contendebant. Convenerunt itaque qui Odonem advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt. Pauci vero ex Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum regem sibi creaverunt. Interim, dum haec aguntur, ordinatur Dodilo Camaracensium vel Atrebatensium ecclesiae episcopus *XVI. Kal. Aprilis. At hi qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt; qui et ita egit.

|< Пред. 10 11 12 13 14 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]