Страница:
9 из 21
Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus; quod faciemus'.
His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur. Hugo etiam filius Hlotharii regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est. Mense itaque Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile. Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant. Castrum quoque statuunt super fluvium Hisam in loco qui dicitur Ad pontem Hiserae, quod Aletramno committunt ad custodiendum. Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae. Quid multa? Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit. Nortmanni vero dictum igne cremaverunt castrum, diripientes omnia inibi reperta. Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos; sub hac etiam conditione abire illis permissum est.
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant. At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium; atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves. Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae. Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum. Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis.
|< Пред. 7 8 9 10 11 След. >|