Annales Vedastini   ::   Эпосы, легенды и сказания

Страница: 13 из 21



Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam. Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur.

Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat. Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet. Inter quos erant primi huius discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes. Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata victoria. Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit. Quae victoria non modicam illi contulit gloriam. Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent. Qui, ut sibi imperatum fuerat, peregerunt, ei renuntiant, quo die ad condictum placitum devenirent.

Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum. Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.

Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem. Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus. Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis. Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire. Quid plura? Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant. Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent.

|< Пред. 11 12 13 14 15 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]