Страница:
46 из 265
Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli redegisse.
b. Paulus Jovius, de Moscovit, legat., hanc tituli formam ex curia Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator totius Russiae, nee non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae, Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae (Все издания дают здесь: Ifferiae.), Jugoriae, Permniae, Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, Rostoviae, Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Qvem titulum retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping, orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. – Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johan-nem Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore, siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori LXXIII testi-monio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus, cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissimi Potentissimique Tzaris omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Impera-torem Romanum, Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam Pontificemque Romanurn, literis eo datis doceret.
|< Пред. 44 45 46 47 48 След. >|