Страница:
59 из 265
Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jamin eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct! acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.
21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur.
* Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppidaSaratoffiam, Samarol'fiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.
22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat.
|< Пред. 57 58 59 60 61 След. >|