Страница:
47 из 265
Potestque esse documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendo eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nee a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex antique more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cum nomine regiae dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, torn. 3, affirmavit, Michaelem Fe-dorowitzium per oratorem suum pronunciandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praetarquam autem quod id falsumest, dubito dehujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem quoque men-dacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p. 474. Forsan et hujus, si quid tale accidisset, mentionem facturus fuisset Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita imprimis ad Moscoviticas digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum Moscoviae Ducem de impertiendo regis titulo Pontificern Romanum solicitasse: chron. p. 112. Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a Pia-secio nunc quoque discedamus, constatque ex actis illorum tempo-rum, Theodorum non fuisse ea voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peterot titulum, quod nescire non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii commentarios rerum Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus, quibus ista contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat, dum refert, Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam dignitatem, si adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox autem subjungit, cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum prome-reri: nee multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare Maximiliano titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil.
6. Nihilo seguior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi imperii occasionem praetermisit, sed qvia animo a lenitate alieniori (Во всех изданиях, alieuori.)erat, et hanc unarn firmando dominatui ido-neam viam putabat, inter tyrannos numeratus est.
|< Пред. 45 46 47 48 49 След. >|