Страница:
48 из 265
Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab officio boni Principis recesserit, nee pauca praeter jus fasque admiserit, illud tamen, nee temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nee modo multas et longinqvas expeditiones suseepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et magnitudini suae dnimum, et fortunae potentiam aeqvavisse.
c. Jacob. Aug. Thuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio judicat, ut nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Gvagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in seqventibus usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia am-pliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mini codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nee abludit Olearius, ne Guagnino ap-pareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio, turn reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos, sive odio impulses, sive quod nescirent, plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.
7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta est, nee fortuna Theodori neque autoritas viguit, turn vero orbitas, ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro Basilidis filio qui-dam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non impune tulit audaciam Strepius, nee modo imperium, sed etiam vitam amisit: postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia funeraptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli anumus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse Demetrium, et vita functo Theodore, Basilidis filio, sorte nascendi Moschis impe-rare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Qvanquam autem id multi, tamen non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus (Все издания дают: Patrus Petersonus.
|< Пред. 46 47 48 49 50 След. >|