Страница:
49 из 265
)(d) Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorern, et simulasse se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut digni-tate quae ad ejus familiam non pertinebat, excideret, ac perduellio-nis infamia notaretur.
d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu suo excepit. Piasecins de ori-gine Demetrii, verane, an commentita sit, parum constare scribit, ad A. 1604, cum tamen ille et explorare liaec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael Gasp. Ltmdorpius contin. Sleidanlib. 3. ad A. 1606. Ego quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltern, non satis recte ac sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse: quidem appareat.
8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum malorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat. Vix credibile dictu est, tarn tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque Theodore, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est, vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco dimovissent Vladislaum Sigismundi filium ё Ро-lonia acciverunt, cui vix sacramento adacti erant, quum aparebat, infidam hanc pacem ac lubricum obsequium fuisse, et neque naturam, nee consuetudinem, quae natura potentior creditur, Moschos regi-mini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e): sive enim Vladislai, quern elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tune plurimum poterat, ac merebatur, ut servato suae gentis diceretur.
|< Пред. 47 48 49 50 51 След. >|