Иностранные известия о восстание Степана Разина   ::   А. Г. Маньков под редакцией

Страница: 50 из 265

Nam et praesenti animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, ct multid laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit.

e. Format situs ingenia, et facil, ut contrariis stucliis ducantur. gentes, nee quidquam tarn sit carum his, quod illis non miserum aH que acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et plurima utrisqu adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudeni, inio palmam inter omnes qui in istius argumenti curam incubueruut, adeptus, conf. auctor Lineamentor. Sarmalicor, § 23. Quod cum sapientes aestimant, paerie diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae materiam litis, quod sane quin fieri possit, non negave-rim, nee mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possuht; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilihus intentior,consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a digriitate sua, nee impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non futura sed transacta expendere destinavi.

f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civiliurn incendia restinxit, et cujusdam, qui altera vice se pro Demelrio gerebat, revera autem et citra omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito juri reninciaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d). A. scriptor belli Moscho-Polon. p. 41.

9.

|< Пред. 48 49 50 51 52 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]