Страница:
51 из 265
Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud omnes pondus habuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem, et fortissimis imperato-ribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nee inultus, lacessobat, turn impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinate populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem hostes aequa satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nee unquam major calamitas fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus aliquandiu suspensa fuit.
g. Non hie morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio aulicorum Plesseow et Tychonowitz, terminatus est. Mirum tamen videri potest, quid sit, quod cum gens istaj praeter ingenitam erga Tzares suos venerationem, servituti assuetaj sit, tarn subito ad seditionem concitandam impelli possit, nisi cogniturn esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et quanquam fraenol dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione fieri saeviora, quod scite tradil et profundi ingenii argumento persequitur Gabriel Zinanus in. Heracleide, carmine Italico erudito et pertinente ad civilem usum.
10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, expo-nam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitu-dinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nee injuria cognitum, sed fidum factorumqut, conscientia innocentem, quoad DoJgoruka imperium militare mitil gabat. Simulatque autem hie severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsosrevocarent; ipse exempli causa de praefecto, qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et Jonge plurimos impelleret ad cogitatij sceleris societatem.
h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in earn sententiam adduxit, ut credam, ilk capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Tur-cica repetit, rer Polon. hist. lib. XI.
|< Пред. 49 50 51 52 53 След. >|