Иностранные известия о восстание Степана Разина   ::   А. Г. Маньков под редакцией

Страница: 52 из 265

Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circaTanaim habitantes, qui nostra loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quern colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis. impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent, multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quern ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi facultas data esset, postea vero, quam iste victi est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni PC lonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atquc imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, qua-tenus sub jure et jurisdiction Polonorum consideratos, proprio et separate reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enii auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia merer coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucun-dius; neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac, item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gesta-rum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist, lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667 initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de eo commemoratum esse in Theatre atque Diario Europeo.

11.

|< Пред. 50 51 52 53 54 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]