Страница:
53 из 265
Nee fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem, et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque libertalem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum peftineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de reti-nendis transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et impune naanendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior, tanto prom-tius se adjungeret ad seditiosum Ducem.
i. Robustum id genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum'hoc Ratzini exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis, venitque hie in mentem recor-dari Friderici III. septemviri Saxonici, qui cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus, illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum animi, ut de Philippe Magnanimo Hassiae Comite provincial! Perspectum habeo: de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel nullam professus.
12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis, ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animos jam turn licentia deteriores factos multo vehementius commovit, cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret, non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda republica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studium positum esse ostenderet.
|< Пред. 51 52 53 54 55 След. >|