Страница:
54 из 265
Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et con-silio p^ratus, ac magno Duci ita cams, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum inid tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibnsdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, et tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.
k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nee indiligentis: «Sciebat, inquit, Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore, quod praeter meritum jst praegravante Bojarorum invidid de gradujsuae dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga amne navem habuit, qua pictd Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui tamen monas-teriojnclusus procul erat, nee iste rumor Patriarchae nisi ad arctiorem. custodiam proficiebat». Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant, surrogate in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et parum intelligente.
|< Пред. 52 53 54 55 56 След. >|